Nix

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Dusseldorpii ningit.

Nix (-vis, gen. plur. nivium, f.) est praecipitationis genus quod cum aqua in aere apud nubes provenit et infra congelatur. Crystalla nivis apertam habent structuram, ut nix accumulata mollis sit, nisi pressione externa comprimatur. Nix, quamquam ex particulis solidis composita, est species materiae granularis. Signum METAR pro nive est SN, ex nomine Anglico snow.

Animata nivis Terrae per hiemes imago.

Nix naturaliter in excelsis atmosphaericis formatur, cum vapor aquae, in temperatura infra 0°C, glacie firmetur et a statu gasi ad solidum transit, postquam agros petit ac superfundit. Nix fit ubi temperatura soli infra 2° C est et in aëribus intermediis temperaturae supra 0° C non sunt; aliter nix liquefacta est et nivosa grando vel pluvia fit.

Nartationi opportuna, si consentit temperatura, nix etiam arte formatur, ex quo nivis artificiosis dicitur. Tales nives, cannonibus appositis productae, inter se similiores et rotundiores sunt quam nix naturalis.

Forma crystallorum nivis[recensere | fontem recensere]

Crystallum nivis.
Crystalla nivis, photographematibus a Wilson Bentley (1865–1931) picta.

In nube frigidissima, vapor aquae directe in glaciei crystalla circa particulas suspensas sicut pulverem et fumum condensatur. Ergo, si aeris massae frigidiores quam 0°C obveniunt, crystalla agglutinantur quae in floccos largiores et largiores congregantur.

Geometrica crystallorum forma non solum temperatura, sed etiam humiditate mutatur. Omnium autem formarum structuralium quae fieri possunt, solae formae sexangulae umquam in crystallis inveniuntur, quia, secundum principia mechanicae statisticae, necesse est minimizare? energiam potentialem chemicam. Et haec formae sexangulae, quibus angulum 120° omni aquae moleculae in crystallo congruat, unicae sunt quae minimam energiam potentialem chemicam possunt provocare.[1]

Genera nivis quae in distinctis temperaturis inveniuntur sunt:[1]

  • A 0 ad –4 °C : minutae patinae
  • A –4 ad –6 °C : acus
  • A –6 et –10 °C : columnae cavae
  • A –10 ad –12 °C : flocci sex acuminibus longis
  • A –12 ad –16 °C : "rami" minimi arborum in forma fili

Vita crystallorum nivis[recensere | fontem recensere]

Nives per aërem Toronti in Canada anno 2008 descendunt.

Aquae moleculae libere et multis modis congregantur, qui modi in rapiditate qua aquae in crystallos transformantur ostenduntur. Transformationes aut inter decem minuta aut inter unam horam fiunt.[1]

Ut primum flocci nivis formantur, sic postea mutantur. Tam debilia sunt vincula inter aquae moleculas ut hi crystalli facile a condicionibus locorum ambientium mutari possint. Nivis formae, igitur, creatae sunt variae. Et earum mutationes inter formationem et fusionem diversis condicionibus temporibus impelluntur:

  • Condiciones loci formationis, ante praecipitationem.
  • Condiciones stratorum spatiorum per quae transeunt flocci.
  • Condiciones in solo quo petant.

Quamquam licet varium nivis crystallum haberi, ut formam eorum servemus, oportet observationem esse in momento transformationis in crystallum. Ut primum enim transformatio interrumpitur, nova congregata eduntur. Itaque observatio incauta in microscopio difficile fieri potest.

Transformatio niveorum straminum[recensere | fontem recensere]

Nix in nemore.

Hieme, nix quae cecidit, quae etiam stramen niveum[2] dicitur, vento magnopere movetur, praesertim, si cum nuper cecidisset, levissima sit. Postea, potest in aggeres congregari et ubique accumulare. Vere, nix, aquae plena, congregata, celeriter in situ liquefacit. In monte, nix diu congregata, periculosissima potest esse, si in clivo vento abruptus est, nivis labes provocans.

Stramen niveum non est materia iners, sed semper, sicut flocci nivei, mutatur et transformatur, cum densitas et temperatura sua inter noctem et diem commutetur. Secundum temperaturae clivum in stramine, possumus distinguere tres gradus transformationis:

  • Transformatio gradu infimo.
Cum temperaturae clivus est minus quam 5 °C per metrum straminis, ad crystalli mediae partis benficium "rami" floccorum delentur. Crystalli rotundantur et nivis flocci pontes glaciei inter se formantes, grani subtiles appellati, crystallos congregant ut stramen nivis cohaereat.
  • Transformatio gradu medio.
Cum temperaturae clivus est inter 5 °C et 20 °C per metrum, materia ex imis in altem transit, granos facie plana formans.
  • Transformatio gradu forti.
Cum temperaturae clivus excedit 20 °C per metrum, vapor ipso in stramine fluit. Nundinis confectis, pruina intima apparet, cum minimis pilis. Stramen incertissimum tum fit.
  • Si nix suprema liquefacere incipit et iterum frigus maius fit, vel sub vento forti, crusta super stramine niveo formari potest.

Regiones nivis[recensere | fontem recensere]

Vix in regionibus tropicorum et aequatoris ningit. Solet dici lineas 35° parallelas esse fines huius zonae in qua tantum montes nivem accipiunt. Sunt tamen nonnulli montes tropici qui nivem accipiunt. Caiambis, summus mons aequatoris, 5790 m altus, plerumque innivatus est, quamquam sit in circulo parallelo 0°.

Item non verum est, ut eo magis prope polis, quo magis ningat, nam parva nix in regionibus poli cadit, ob frigus accerrimum. Nix quae cadit diu permanet, sed regio minus quam 250 mm precipitationis per annum accipit, quocirca vere nomen Plaga Arida meretur.[3]

Est in regionibus mitioribus, in continentibus aut in montibus, ubi maximi casus inveniuntur, tamquam 130 cm in 24 horis statione Helvetica Klosters Ianuario anni 1982, vel 193 cm in 24 horis Argenteo Lacu Colorati civitatis mense Aprili anni 1921. Maximus nivis cumulus fuit in Montis Baker nartarum radice, extra Bellingham, in Vasingtonia Civitatum Foederatarum Americae hieme annorum 19981999.[4] Mons Baker accepit 29 metra nivis, excedens priorem casum maximum, in Monte Rainier, in civitate Vasingtonia, quippe qui acceperat 28 metra et dimidium nivis in hieme annorum 19711972.[5]

Nives aeternae[recensere | fontem recensere]

Glaciarium summum Kilimandiarum decorat.

Nives aeternae appellantur omne stramen niveum in summis montibus et prope polos, quod toto anno numquam liquefit. Compressae et partim fundentes, haec nives in glaciaria transformantur, et aliquando postea in montes glaciei. Hi montes glaciei sunt fons fluviorum et multorum montium glaciei in oceano errantes, qui liquefacti aquam dulcem dant.

Calefactio planetae Telluris hodierna in commutatione montis glaciei observata demonstratur. Singulo saeculo, exempli gratia, pileus glaciei montis Kilimandiari, altissimi Africae loci, 82 centesimae suae massae perdidit, et ante annum 2020 reliquum glacies perditurum aestimant. Aeternae Kilimandiari nives morientur 11700 annos natae.

Beneficia et vitia[recensere | fontem recensere]

Ferrivia in Minnesota, die 29 Martii 1881 nivibus teguntur.

Nix calorem Terrae servat et frumenta a temperaturis proximis gelu protegit; multa tamen nix cadens infrastructuras officiaque turbat, etiam in regionibus ubi solet ningere. Transitus autoraedarum aut late inhibitur aut saepitur totus, et ferroviae possunt nimia nive tegi, ut tantam nivem purgare operatoriis humanis coactis oportet. Electricitas, telephoni lineae, gasi ductus, omnes infrastructurae possunt deficere; quod potest adducere ad "diem nivis," diem in quo scholae vel officia propter insolitam gravem nivem cadentem clauduntur.

Ubi solet ningere paucum, "dies nivis" occurrere potest aggere levi vel minae cadentis nivis, cum haec regiones non sint paratae.

Ludi nivales[recensere | fontem recensere]

Pueri pilis nivalibus hieme ludunt.
Pupulus nivalis nive constructus.
Autocineta Lugani die 27 Ianuarii 2006 nivibus sepeliuntur.

Formae ludorum nivis gratia:

Albedo et energia liberata[recensere | fontem recensere]

Energia solis omnia systematis solaris corpora calefacit, Tellurem inclusam.? Albedo autem Telluris radiorum partem in spatium repercutit.[7] Albedo Telluris media est 0.28. Quamquam silvae arborum albedine debili 0.12, nix recens paene est albedine pura, albedo sua 0.85; nix antiqua habet albedinem 0.6. Ergo, nix albedinem Telluris auget. Cum nix radiationem solarem ample repercussit, nix efficit ut energia a Tellure minus allata sit.

Densitas[recensere | fontem recensere]

Arbor et solum niveum.

Nix quae modo cecidit densitate multo differt. Rationaria dant medium pondus 110 chiliogrammatum per metrum cubicum, plus vel minus 40 kg, quod massam niveam recentem vere esse sparsam adfirmat.[8] Aquae densitas exempli gratia est circum 1000 chiliogrammatum per metrum cubicum. Ergo, nix recens, si in quadam area strata altitudine 5 metrorum habuerit, liquefacta eandem aream stagno 0.5 metri profundo tegat.

Altitudo aquae tanta nivi aequivalens est nivis accumulationis mensura hydrologis[9] utilior quam altitudo nivis ipsa, cum densitas nivis quae cecidit nuper ample variet. Nova nix, quae saepe densitatem circum 12 % aquae habet, in frigidis temporibus sub ipso pondere usque ad 33 centesimas aquae comprimetur. Plus nivis ipsam comprimet multo magis. Vere tardo, nix densa saepe excedit 50 centesimas aquae. Multum interest aquae administatores aquam aequalem metiri, ut veris exundatam aquam melius praedicant et depositum civitatum in vallibus. Mensurae manu factae sunt in situ propriis scalis utendo.

Nix cito liquefacta[recensere | fontem recensere]

Labina nivis.

Nix accumulata in clivis montium igniferorum activorum, sicut maior vulcanorum in America meridionali pars, potest propter vulcani activitatem? modo citissimo liquefieri, quod labes aquae lutique subitas provocat periculosissimas clivi vulcani incolis. Ceterum, hae labes inundatio subita efficere possunt, cum in clivis montium nimia nix accumulat et temperatura subite mutat. Labes nivis in multis linguis avalanche appellatur.

Alia aquae solidae genera et vocabularium[recensere | fontem recensere]

Linguae Latinae non sunt multa vocabula de re nivali, quia Italia et Latium sunt plerumque terrae calidae, montibus Alpium et Apennini exceptis. E contrario, linguae Escimaeo-Aleut multa nivis nomina habent (forsitan).

Nomina Latina substantiva de re nivali pertinente sunt:

Nomina adiectiva:

  • Nivalis: quod attinet ad nivem, vel albus sicut nix.
  • Nivatus: nive refrigeratus (Suetonius)
  • Niveus: quod stratum est nive.
  • Nivosus: plenus nivis.

Nexus interni

Stiria, forma glaciei quae saepe de tecto dependent.
Nix recens Cracoviae in Polonia.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Klesius 2007: 20.
  2. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. Vide en:Climate of the Arctic#Arctic Basin.
  4. Commentarius, USA Today (1999).
  5. Commentarius apud situm nps.gov.
  6. Per Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018), secundum Carolem Egger, Trahea gubernabilis significat Italice slittino, Francogallice luge.
  7. Commentarius.
  8. De densitate nivis.
  9. Nomen hydrologis est e Graeco nomine pro aquae peritis.
  10. Secundum Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp . Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci. ISBN 086516438X, pilamalleus significat Anglice golf.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cassino, Mark, cum Jon Nelson. 2009. The story of snow: the science of winter's wonder. Franciscopoli: Chronicle Books. ISBN 978-0-8118-6866-2, ISBN 081186866.
  • Doesken, Nolan J., et Arthur Judson. 1997. The snow booklet: a guide to the science, climatology, and measurement of snow in the United States. Ed. secunda. Fort Collins Colorati: Colorado Climate Center, Department of Atmospheric Science, Colorado State University. ISBN 0-9651056-2-8 (carta).
  • Klesius, Michael. 2007. The Mystery of Snowflakes. National Geographic 211 (1). ISSN 0027-9358.
  • Libbrecht, Kenneth. 2006. Ken Libbrecht's Field Guide to Snowflakes. Sancti Pauli Minnesotae: MBI Publishing. ISBN 978-0-7603-2645-9.
  • Libbrecht, Kenneth. 2007. La formation des cristaux de neige. Pour la Science 352: 32–39.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad nivem spectant.