Samogitia

E Vicipaedia
Samogitia in tabula Livoniae Ioannis Blaeu anni 1662

Samogitia[1] vel Samogetia[2] vel Samagitia[3] (Samogitice Žemaitėjė, Lituanice Žemaitija) est regio historica in parte septentrio-occidentali Lituaniae. A Samogitis, gente Lituanica, lingua Samogitica utentibus, habitata est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Initio saeculi XIII Samogiti ab ordine Livonico defendebatur. Anno 1236 Samogiti cum Lituanis sociis in pugna apud Saule equites vicerunt. Anno ordine Livonico apud Durbe victo Mindaugas magnus dux Lituaniae de religione Catholica destitit, Samogitia autem ducatus sui iuris fit, sed gradatim ad Lituaniam adiungebantur. Jagaelus Ordini Samogitiam dedit, cum Samogitae Kenstuti inimici eius partem cepissent, des seditione facta Samogitia sub imperio Ordinis non manebat. Anno 1442 ut ducatus Samogitiae in Magnum Ducatum Lituaniae inclusa est, quod Lituanice plene Magnus ducatus Lituanorum Russorum Samagitarum aliorumque nominabatur. Samagiti ultima gens Europae est, quae a paganismo destitit; solum saeculo XV baptizati sunt. De moribus eorum paganis etiam Ioannes Lasitius librum composuit[4]. Mednicum[5] (nunc Samogitice Varnē) in Samogitia sedes dioeceseos erat. Nunc dioeceseis Siauliensis et Telsensis existunt, quarum sedes Samogitice Šiaulē et Telšē appellabantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. E.g. in epistola Francisci papae Petro Erdő anno 2013 data.
  2. Tabulam videas.
  3. ...naturalis Samagitia integra remaneat (Joannis Dlugossii Annales seu cronicae incliti regni Poloniae, libri X-XI, Varsoviae 1997, p. 68; Caesaris Baronii Annales Ecclesiastici, vol. XXVII, Barri-Ducis 1874, p. 357, etc.)
  4. De diis Samagitarum caeterorumque Sarmatarum et falsorum Christianorum, 1615.
  5. Cf. Codex Mednicensis seu Samogitiae Dioecesis; Synodus Diaecesana Mednicensis, 1752; ecllesia cathedralis Mednicensis, — Ianociana... vol. I, Varsoviae et Lipsiae 1776, p. 236; etiam Medenicenis, Medeniczensis)

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 55°59′0″N 22°15′0″E • Thesaurus Getty • Большая российская энциклопедия
  • Situs de Samogitia (Anglice)
  • Situs de Samogitia (Samogitice)